De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  2. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  3. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  4. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  5. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  6. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  7. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  8. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  9. coepisse et rerum naturam expandere dictis.