De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  2. infinita opus est vis undique materiai.
  3. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  4. in medium summae quod dicunt omnia niti
  5. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  6. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  7. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  8. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  9. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  10. nitier in terraque retro requiescere posta,
  11. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  12. et simili ratione animalia suppa vagari
  13. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  14. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  15. sponte sua possint in caeli templa volare;
  16. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  17. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  18. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  19. sed vanus stolidis haec * * *
  20. amplexi quod habent perv * * *
  21. nam medium nihil esse potest * * *
  22. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  23. possit ibi quicquam consistere * * *
  24. quam quavis alia longe ratione * * *
  25. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  26. per medium, per non medium, concedere debet
  27. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  28. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  29. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  30. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  31. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  32. haud igitur possunt tali ratione teneri
  33. res in concilium medii cuppedine victae.
  34. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  35. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  36. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  37. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  38. at contra tenuis exponunt aeris auras
  39. et calidos simul a medio differrier ignis,
  40. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  41. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  42. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  43. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  44. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  45. ---
  46. ---
  47. ---
  48. ---
  49. ---
  50. ---