De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  2. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  3. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  4. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  5. perpetuo possint aevi labentia tractu
  6. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  7. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  8. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  9. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  10. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  11. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  12. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  13. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  14. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  15. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  16. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  17. exiguum possent horai sistere tempus;
  18. nam dispulsa suo de coetu materiai
  19. copia ferretur magnum per inane soluta,
  20. sive adeo potius numquam concreta creasset
  21. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  22. nam certe neque consilio primordia rerum
  23. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  24. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  25. sed quia multa modis multis mutata per omne
  26. ex infinito vexantur percita plagis,
  27. omne genus motus et coetus experiundo
  28. tandem deveniunt in talis disposituras,
  29. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  30. et multos etiam magnos servata per annos
  31. ut semel in motus coniectast convenientis,
  32. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  33. integrent amnes et solis terra vapore
  34. fota novet fetus summissaque gens animantum
  35. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  36. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  37. ex infinito suboriri copia posset,
  38. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  39. nam vel uti privata cibo natura animantum
  40. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  41. dissolui simul ac defecit suppeditare
  42. materies aliqua ratione aversa viai.
  43. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  44. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  45. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  46. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  47. inter dum resilire tamen coguntur et una
  48. principiis rerum spatium tempusque fugai
  49. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  50. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,