Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια! in qua erat ἥρωσ Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.

illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum.

vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti?
certe.
cedo reliqua.
quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam.
tu malim
inquies
actum ne agas.
etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt

sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea

videamus hoc quorsum evadat.
extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et πολιτικήν! valde tuas litteras nunc exspecto.

Scr. Arpini. prid. K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi. tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis sed numquam uno loco videram.

pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis

quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.

nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis fides nulla est.