Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam

opes
meas, non ut superioribus litteris
opem
exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:

CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC.

recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.

Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

tu, quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. qui autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.

Scr. Arpini v K. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa,

veni igitur et age de pace.
meone
inquam
arbitratu?
an tibi
inquit
ego praescribam?
sic
inquam
agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque,
inquam
de Gnaeo deplorabo.
tum ille,
ego vero ista dici nolo.
ita putabam,
inquam;
sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum.
summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens,
ut deliberarem.
non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.