Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si quoi adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum.

M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.

Scr. Canusi x K. Mart. a. 705 (49).CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

S. V. B. E. tuas litteras. libenter legi. recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. consules ad eum exercitum quem in Apulia habui venerunt. magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei publicae adflictae opem atque auxilium feramus. censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.

Scr. in Formiano iii K. Mart. a. 705 (49).M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi.