Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum scio περὶ. eum mihi velim mittas. vides quam causam mediter.

Scr. Luceriae iv Id. Febr. a. 705 (49).CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.

Q. Fabius ad me venit a. d. iiii Idus Febr. is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr.; C. Hirrum cum v cohortibus subsequi. censeo ad nos Luceriam venias. nam te hic tutissime puto fore.

Scr. in Formiano xv K. Mart. a. 705 (49).M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.

A. d. xv Kalend. Martias Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.

nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.

ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus. volueras enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate. fui Capuae quoad consules. iterum, ut erat edictum a consulibus, veni Capuam ad Nonas Februar. cum fuissem triduum, recepi me Formias.