Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.

venio ad

Piraeea,
in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus
Piraeea
scripserim, non
Piraeum
(sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim
in.
non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,
máne ut ex portu ín Piraeum
(malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius
fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,
  1. heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum,
et idem,
  1. Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.
quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.