Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis?

solvamus
inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti,
iube sodes nummos curare.

quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.

Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.