Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.
cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. illud tamen de Chrysippo— nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. uni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est
de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.