Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur.
bene eveniat!inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.
redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.
de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas
amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.