Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,

tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
mallem
ut video,
nihil opus fuit
ut spero.

acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.

eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio

te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.

ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula

Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia quibus illi obstupescunt

nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti.

iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.