Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

habes omnia. nunc publice litteras Romam mittere parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae non fore! sed est totum in eo quid Kalendis Martiis futurum sit. vereor enim ne cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem.

redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d. v Kal. Ianuarias denique cognovi. eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam. iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras. quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.

ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur. quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad

me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.

tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur. utrique nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.

Scr. Laodiceae Id. Febr. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere.

C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae

sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.