Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.

egone ut beneficium accepissem contumeliam?
quid ergo agis?
inquam. at ille in Achaiam se iturum.
quid tu
inquam
Brute?
Romam,
inquit
si tibi videtur.
mihi vero minime; tuto enim non eris.
quid? si possem esse, placeretne?
atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas.
dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.