Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt. age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo

molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel Circeios.