Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem.

Scr. Lanuvi iv Id. Apr. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem ἥρωεσ, quod per ipsos confici potuit,

gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.

Scr. Asturae it Id. Apr. a. 710 (44).CICERO ATTICO S. D.

spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύσ. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.

o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo

laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera.

sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.