Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,

magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult
; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud
eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.
haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.

Scr. in suburbano Mati vi Id. Apr. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.

altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †φαλάκωμα, ut putas. processit enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus. quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse,

ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet?
habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.

in Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.

Scr. in Tusculano v Id. Apr. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus.