Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον. ventum est tamen ad Quintum. multa ἄφατα, ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere --- sed hactenus. εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.

a te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.

Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.

ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.