Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!

Scr. in Tusculano v Id. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus. sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris

Scr. in Tusculano iv Id. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.

Scr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano

Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίασ. te Idibus videbo cum tuis.