Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.

Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Asturam veni viii Kal. vesperi. vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium Maximum), illud in primis, cum Publilio me absente conficias. de quo quae fama sit scribes.

id populus curat scilicet!
non me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula.
sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis.