Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

* * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. Mummio coss. de Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil. fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris †vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.

Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum

et multi erant nosque imparati.
quid refert? paulo post C. Capito cum T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum.
quid ais?
inquam;
at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.
cave facias
inquit;
nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.
audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.