Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam

in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.

de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non †est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.

quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.