Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.

Scr. Asturae vii Id. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod quo facilius fiat imperabis tuis.

συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio et quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον. sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.