Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere.

de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.

minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.

Scr. Asturae xvi K. Apr. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam

consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit
optimum consulem.
quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.

de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram.