Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles

fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.

de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.

Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.

quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.