Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?

tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam.

sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.

Scr. Asturae iii Id. Mart. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse.

quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium; sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.