Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero.

iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον.

Scr. in Cumano iv Non. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer;

sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides.