Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.

habesσκυτάλην Λακωνικήν. omnino excipiam hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, †audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, †carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! σύνεσ ὅ τοι λέγω. magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.

δυσουρία tua mihi valde molesta. medere amabo dum est ἀρχή. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et

puto opus esse.