Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus. quis enim hoc non dederit nobis ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p. praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?

sed plus facio quam Caninius mandavit, †iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, †quae tua audiero, ne quid ignores.