Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam ; quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus ; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ; quasi quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe,

si non optima, at aliqua tamen vivere. at in perturbata re p. vivimus. quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae status paraverunt ; huc enim ut venirem, superior longius quam volui fluxit oratio. Cum enim te semper magnum hominem duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto libenterque omnibus omnis opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere ;