Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.

notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro 'querelarum' tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus;

in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. 'cur haec igitur adhuc parum profecerunt?' quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. 'quae est igitur' inquies 'spes ab irato?' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.

dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura. nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat. in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. at in eius persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris; at nos quem ad modum est complexus ! Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae, Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit.

quo igitur haec spectant? rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.