Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nunc, ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo. his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. nam, cum me ex re p. expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare.

si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum monumentis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei p. magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus;

cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.

quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet. eundum in Hispaniam censui. quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. causa orta belli est. quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem?

Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui; sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego 'prudens et sciens ad pestem ante oculos positam' sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me.