Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.

D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.

Scr. Sidae a. d. iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO S.

gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.

de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. in quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.

in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.