Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.

sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce --- atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.

Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.

Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat. earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non erat. respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.

complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. †verum tamen

est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit?

me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.