Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. haec tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam.

ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. quem omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime. tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. quod non mirabar ; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. cura ut valeas. iiii K. Febr. Capua.