Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quo quidem in casu simus vides. feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur ; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum ; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam ; se praesentem trinum nundinum petiturum. accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus
Romae senatus haberi possit. id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur) ; sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus. sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse. dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo. videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva. maximam autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit. reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur.