Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tu primum valetudinem tuam velim cures ; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam atque etiam vale. D. Vii. Idus Iun.

Scr. Brundisi a. d. iv Non. Iun. a. 707 (47).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.

si vales, bene est, ego valeo. valetudinem tuam velim cures diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. quod celeriter me fecisti is de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam. cura ut valeas. vale. D. iiii Non. Iun.

Scr. Brundisi a. 706 (48) a. d. xvi K. Ian. TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.

ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. omnino de omnibus rebus nec quid consili capiam nec quid faciam scio. tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. vale.

Scr. Brindisi vii Id. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE 5VAE.

quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit. Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri velim ; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. de ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. vii Idus Quintilis.

Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.

Scr. Brundisi Non. Novemb. a. 706 (48).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.

Scr. Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.

quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.

Scr. Menturnis viii K. Febr. a. 705 (49).TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. R D.

si vos valetis, nos valemus. vestrum iam consilium est non solum meum quid sit vobis faciendum. si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo ne iam intercludamur, ut cum velitis exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae ; si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit.