Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit ; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d. valete. VIII K. Quint. Menturnis.

Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).TVLLIVS S. D. TERENTIAE

si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.

Scr. Brundisi pr. Non. Ian. a. 707 (47).TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. v. b. e. v. etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat. Volumnia debuit in ' te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius. quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me de mea sententia detruserunt. cura ut valeas. Pr. non. Ian.

Scr. Brundisi a. 706 (48) circ. xli K. Ian. TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.

S. v. h. e. v. si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius. nunc quae sint negotia vides ; ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures. vale.

Scr. Formi; ix K. Febr. a. 706 (49).TVLLIVS TERENTIAE SVAE ET PATER SVAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.

considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis.