Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis neque tamen ob eam causam (quod tu optime existimare potes) te impedio quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis. nam cum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem officium tuum.
C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus. eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui. is habet in Volaterrano possessionem, cum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset. hoc' autem tempore eum Caesar in senatum legit; quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest. gravissimum autem est, cum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, cum moveri, a qui Caesaris beneficio senator sit.
sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia. quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti rem meam putes esse, quicquid mea causa faceres, ut, id C. Curti causa cum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.