Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare ; illud vero dubitare non debes quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.
sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam ; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris. Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.
si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret ut ita defendere possem Volaterranos quem ad modum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem ; sed quoniam apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido quam valuerim semper apud omnis, pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto ut ita de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio praepositum esse, apud quem unum nos eorum perpetui defensores plurimum valere possemus.