Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
qua re petimus a te facias nos certiores tuae voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus ; quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit. nos ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. fallere nemo nos potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide ; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos ; tibi enim uni credidimus et credituri sumus.
maximo timore de nobis adficiuntur amici nostri ; quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse. rescribas nobis ad omnia rogamus ; nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses. quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.