Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. quod illos nobis concessuros non puto ; magnam enim invidiam iis faciemus. nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
de tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ; quae profecto, quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies. scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam convenisse iam et ad K. Iun. futuram multo maiorem. de te si dubitemus aut vereamur, simus nostri dissimiles ; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios neque solum edicto sed etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas tui consili participes, in ea praesertim re quae ad nos pertinet.