de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

illud vero quam callida ratione:

  1. qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit,
qui est versus omnium seminator malorum.
  1. ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula,
  2. quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo,
  3. mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?

Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,

  1. postquam pater
  2. adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat,
  3. p.147
  4. puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit
  5. perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia
  6. ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,
  7. ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
  8. sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.

Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:

  1. maior mihi moles, maius miscendumst malum,
  2. qui illius acerbum cor contundam et conprimam.
Nec tamen ille ipse est praetereundus,
  1. qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum,
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
  1. quod re in summa summum esse arbitror
  2. periclum, matres coinquinari regias,
  3. contaminari stirpem, admisceri genus.
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
  1. addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater
  2. prodigium misit, regni stabilimen mei,
  3. agnum inter pecudes aurea clarum coma
  4. quondam Thyestem clepere ausum esse e regia,
  5. a qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?

Nec vero scaena solum referta est his sceleribus sed multo vita communis paene maioribus. sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione

p.148
recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.

Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si modo ulli sint esse perpaucos. non placet autem paucis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo ut nemini consultum sit.

Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. multi enim et cum obesse vellent profuerunt et cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit. Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur;

nam omnis opinio ratio

p.149
est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?

Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.

quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:

  1. quid igitur faciam?
  1. exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret.
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit
  1. parentem habere avarum inlepidum in liberos
  2. difficilem, qui te nec amet nec studeat tui,
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:

  1. aut tu illum fructu fallas aut per litteras
  2. avertas aliquod nomen aut per servolum
  3. percutias pavidum; postremo a parco patre
  4. quod sumas, quanto dissipes libentius;
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
  1. quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam
    p.150
  2. nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
  3. scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias
  4. praestrigias praestrinxit commoditas patris.
quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
  1. cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.

sessum it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.

Hanc igitur tantam a dis inmortalibus

p.151
arbitramur malorum sementim esse factam? si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt facinus ceteraque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat
  1. ne in nemore Pelio securibus
  2. caesae accidissent abiegnae ad terram trabes
sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.

Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: "quis enim te adhibuisset" dixerit quispiam "si ista non essent". contra deum licet disputare liberius: "in hominum vitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet". Ubi igitur locus fuit errori deorum? nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem:

poetarum ista sunt, nos autem philosophi esse volumus, rerum auctores non fabularum. atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui

p.152
bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire)—prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere;

sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim ignoro quanti eius nomen putetis.

Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an nemo esse possit.

Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno versu totum locum conficit cur di homines neglegant:

  1. nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.
debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant;

sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt,

p.153
cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec vetera et alia permulta; propiora videamus. cur avunculus meus vir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit iubere?