de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Dies deficiat si velim numerare quibus bonis male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit? "At dedit poenas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae civitatis;

quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur

p.154
deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse sublatum?

Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret, ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset.

iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat

p.155
eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.

Invita in hoc loco versatur oratio, videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte videretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ratione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sublata iacent omnia. ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum.

"At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant": sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus non de amissa salute. Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates,

p.156
vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit.

nimirum recte; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo non a nobis haberemus. at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. num quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam? at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed quod salvos incolumis opulentos copiosos;

neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset—quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. quamvis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita videmus; spei salutis opis victoriae facultas a dis expetenda est.

Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.

"At non numquam bonos exitus habent boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam

p.157
amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.

"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges quidem". Quid est simile; reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?

  1. quinam Tantalidarum internecioni modus
  2. paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
  3. poenis luendis dabitur satias supplici?
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;

portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum

p.158
culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus.

At subvenire certe potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit, eius autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.

"Non curat singulos homines." Non mirum: ne civitates quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum?

Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota suscipi dicitis oportere? Nempe singuli vovent, audit igitur mens divina etiam de singulis; videtis ergo non

p.159
esse eam tam occupatam quam putabatis. Fac esse distentam, caelum versantem terram tuentem maria moderantem: cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati sunt?

Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet.'

Quae cum dixisset, Cotta finem.

Lucilius autem

Vehementius
inquit
Cotta tu quidem invectus es in eam Stoicorum rationem quae de providentia deorum ab illis sanctissume et prudentissume constituta est. sed quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem ut contra ista dicamus. est enim mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico.

Tum Cotta: 'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.'

Quippe
inquit Velleius
qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt quam est Stoicorum de natura deorum oratio.

Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.