Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam[*](vita X (corr. Vrec)) hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic[*](illic s illi X (del. V2) cf. Neue 2, 655 (Cael. ap. Cic. epist. 8, 15, 2)) alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset[*](esse V1 ) autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem[*](celebritate X corr. V2 ) ex urbe aliqua[*](item (iter codd.) ... 12 aliqua Non. 431, 19 ) sic in hanc[*](hac K1 ) vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque[*](cognitionemque Vc s cogitationemque X) praestare.

Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator[*](amplicator G) fuit. qui cum post[*](cumpost (eras. q) K) hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur[*](orarentur K) quove reciderent,[*](recederent X corr. V1 aut c s ) studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus[*](currus G1 antiquirebantur G (alt. i e corr. 2)) anquirebantur et cuncta caelestia.

p.409
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus[*](domos s ac fort. V1 (u e corr. c) domibus Gr.) etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.

cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit[*](effecit s efficit X) dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti[*](consecuti con del. V2 ) sumus, quo Socratem usum arbitrabamur,[*](arbitramur V2 s ) ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.[*](quaeremus G1K) quem morem[*](moyerem G2 ) cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eam[*](eam (del. c) R) consuetudinem disputaremus. et quadridui quidem sermonem superioribus ad[*](ad a R missimus G1K) te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:

Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.

At[*](ad V1 ) hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.

Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc,[*](hoc s de hoc X) quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.

Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?

Prorsus nego.

Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidi[*](praesidii KV2 ) in virtute?

Certe satis.

Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum

p.410
dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere?

Quidni possim?[*](possum K) nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter[*](laudabiliter V (ss. 2)) et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc[*](num K) dicam

bene.
dico enim constanter graviter sapienter fortiter.