Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

etenim[*](etenim est enim V1 ) si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?[*](iam ... 454, 5 adimat H) nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem[*](id quidem Sey. (sed cf. exempla ap. Kühner-Stegmann II, 118, 8. absurda sent. in v. 7 nominativus est).) paulo obscenius, sed[*](sed si V) non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur,

quid agitis?
inquit,
an vobis nulla[*](ulla KR) videtur voluptas esse nocturna?
Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos[*](multos annos KVb ) fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu[*](casu add. Kc ) nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi[*](G. Drusi s V b ) [*](Gatrusi GRV Gratusi KH) domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem.[*](Appium ... 15 ducem) pueris nobis Cn. Aufidius[*](GN. autfidius X (G.N. G) Gn. Aufifidius sVb ) praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.