Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Quintus[*](Quintus om. KR1 spatio rubricatori relicto (add. Rrec)) hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime[*](maxime add. G2 ) probas, disputatum. placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa[*](ipsam Hs ) esse[*](se ipsa esse in r. V1 contemptam G1H) contentam. quod[*](quod ex quo V2 ) etsi difficile[*](difficili G2 (dific. G1)RV) est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae,[*](quod ... 8 fortunae Non. 163, 7 ) tale tamen est, ut elaborandum sit, quo[*](quo ex quod G2 ) facilius probetur. nihil est[*](est add. Kc ) enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.

nam cum ea[*](ea aliqua Bentl. sed cf. Phil. 13, 23: eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas) causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto[*](profecit K1 ) spe beate vivendi tantam[*](totam H (alt. loco ex tantam1) s ) in eo studio curam operamque posuerunt. quodsi ab is inventa et perfecta virtus

p.405
est, et si praesidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi[*](philophandi G 1V) arbitretur? sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum[*](tantam R1V1 ) virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur.

equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit,[*](equidem meos ...9 exercuit Non. 295, 6 ) mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque[*](fragillit. K) extimescere. vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset[*](infirma dedisset om. H) isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis[*](intollerabilis X (praeter H)) adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.

sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.[*](sed ... 18 existimo Non. 251, 31 ) [*](existumem V2 ) illa enim, si modo est ulla virtus,[*](virtus ex virtutis G2 ) quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia,[*](omnia ex omum Kc ) quae cadere in hominem[*](homine GRV1 ) possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam[*](praeter se ipsam bis G1 ) nihil censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum[*](cum Dav. tum) venientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare[*](damnare add. G2 ) malumus.[*](rerum ... 25 malumus Non. 277, 15 )