Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

alteri nulli sunt, alteros non attinget.[*](adt. K) quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse: quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui[*](sui Keil 'Cantabr.' sec. Doug. (sui: ipse = Luna: Endymion) sues) quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas

p.265
audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus. num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit quidem? habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis: et dubitas quin sensus in morte nullus sit, cum in[*](in V2 s om. X) eius simulacro videas esse nullum sensum?

Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse. quod tandem tempus? naturaene? at[*](ad X at Vc ) ea[*](ea V (eam Gr.)) quidem dedit usuram vitae tamquam pecuniae nulla praestituta die. quid est igitur quod querare, si repetit, cum volt? ea enim condicione[*](conditione GKV) acceperas. Idem, si puer parvus occidit, aequo animo ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum[*](quaerendum GRV) quidem. atqui ab[*](ab extra v. add. K1 ) hoc acerbius exegit natura quod dederat.

nondum gustaverat
, inquit,
vitae suavitatem; hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeuperat.
at[*](at ad GKR) id[*](id ipsum q. Vrec s ) quidem in ceteris[*](ceteris certis V (ert in r. Vc)) rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere: cur in vita secus? (quamquam non male ait[*](agit KV) Callimachus[*](Call. fr. 363) multo saepius lacrimasse Priamum quam Troilum). eorum autem,[*](autem add. G1 ) qui exacta[*](ex acta V et acta GKR) aetate[*](challimachus multi moriuntur K ( add. c et... fort. 2) in mg. multo sepius... 24 etate Kc ) moriuntur, fortuna laudatur.

cur? nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse iucundior; nihil enim est profecto homini[*](hominis X) prudentia dulcius,[*](cf. Menand. fr. 676) quam, ut[*](quam ut quia utem K1 ) cetera auferat, adfert certe senectus. Quae vero aetas longa est, aut quid omnino[*](est post omnino add. Vvet ) homini longum? nonne

p.266
  1. Mo/do pueros,[*](pueri (i in r. V1) V) modo a/dulescentes i/n cursu a tergo i/nsequens[*](Com. pall. inc. 43) [*](actergo V1 )
  2. Ne/c opinantis a/dsecuta est
senectus? sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus.[*](ducimus K) Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte, ita aut longa aut[*](parte avita longa GKR parte aucta l. in parte aut l. corr. V parte, ita aut Man. ) brevia dicuntur. apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles[*](Arist. hist. an. 552b 18) ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. ex his igitur hora VIII quae mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. confer[*](confert X (corr. KV1)) nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.[*](reperiemus V1 )

Contemnamus igitur omnis[*](omnes corr. R1 ) ineptias—quod enim levius[*](laevius RV) huic levitati nomen inponam?[*](imp. KR)—totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione[*](contemtlone Non. ) ac despicientia et[*](et om. Non. ) in omni virtute ponamus.[*](in omnium .. 19 ponamus Non. 203,14 (202,2) ) [*](ponamus iussu tyrannorum (tyrr. K)GKR (cf. p. 267,3)) nam nunc quidem cogitationibus mollissimis[*](molestissimis X) effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum[*](caldeorum X ( add. K1V1)) promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.

quodsi expectando et desiderando pendemus animis,[*](animi Vc? non male sed cf. comm. ) cruciamur, angimur,[*](angimur V) pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! quam me delectat[*](Xen. Hell. 2, 3, 56 cf. Val. Max. 3, 2 ext. 6) Theramenes! quam[*](qua GRV1 (corr. 2)) elato animo

p.267
est! etsi enim flemus, cum legimus,[*](legimus cum flemus K) tamen non miserabiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo[*](quod X (d del. Vvet)) sonitu reddito adridens
propino
inquit
hoc[*](hoc pulchro V) pulchro Critiae
, qui in eum fuerat taeterrimus.[*](deterrimus (d in r. 1) V) Graeci enim in [*](in s om. X) conviviis solent nominare, cui poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui[*](cui V e corr. Gr qui X) venenum praebiberat,[*](praebuerat Vrec ) mortem eam[*](meam GV1 ) est auguratus, quae brevi consecuta est.

Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret?

vadit enim[*](enim om. s ) in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes.[*](QHPAMENHC XApol. 40csqq. (libere reddita)) quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum?

magna me
inquit “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes[*](omnis K (acsts = accusativus ss. 2)) mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.[*](meretur K) quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di[*](dii GRV) boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri[*](repp. GR (corr. 1 )V) possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si[*](si V2 s om. X) similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?

sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras,[*](horas K1V2 ) quas

p.268
qui e vita excesserunt incolunt, id[*](hic in id corr. Kc ) multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero[*](numerū V1 ) haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum[*](Aeacum s Aiacem X) Triptolemum, convenireque eos qui iuste et [*](et s om. X (e)ge/nonto e)n tw=|n e(autw=n bi/w|)) cum fide vixerint— haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.[*](invisere V (ise in r. Vc) invenire rell. ) quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo[*](iniquorum ventos GR iniquorũventos K iniquo (eras. 3—4 litt., tum circum in fine versus Vc) ventos V (ei)/ tis a)/llos dia\ kri/din a)/dikon te/qnhken ) circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi[*](ulixis V2 ) Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.—Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis,[*](hi X si V2 ) mortem timueritis.

nec[*](nec c in r. Vc ) enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus[*](imm. KR) neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam,[*](succenseam K2 in mg. Vc ) nisi quod mihi nocere se crediderunt.” et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo:

sed tempus est
inquit
iam hinc abire,[*](habire G1R1 ) me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales[*](imm. V2 ) sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.
[*](utrum... 26 neminem libere Lact. inst. 7,2, 10 )

Ne ego[*](h' supra ego V2 ) haud[*](aut X haud V2 ) paulo hunc animum malim[*](mallim G (2. l in r.) K1RV1 ) quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicaverunt. etsi,

p.269
quod praeter deos negat scire quemquam, id scit[*](scit sit V1 ) ipse utrum sit melius—nam dixit ante—, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;

nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque,[*](intellegamus quae G1RV1 ) si mors malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest.

Sed quid ego Socratem aut[*](S. et aut X (et eras. in V)) Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius[*](lacedem. GK) quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:

contemnisne leges Lycurgi?
[*](lygurgi X), responderit:
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione[*](mutatione K1V) et sine versura possem dissolvere.
o virum Sparta[*](sparta V) dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit.

sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato[*](Cato fr. 83) [*](vocato R1 ) saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii[*](lacedem. GK) in Thermopylis[*](thermopilis GRV (-las m. rec.) termopilis (in mg. ther)K) occiderunt,[*](occiderint V1 ) in quos[*](quos s quo X Sim. fr. 92 ) Simonides:

  1. Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis,
  2. Dum sanctis patriae legibus obsequimur.
quid ille dux[*](dux dum hostem proditor per ) Leonidas[*](leonidas s ) dicit?[*](semidam GKR semidam dicit V (exp. c ) dicit GR) [*](semitam ducit Pl. )
pergite animo forti, Lacedaemonii,[*](lacędem. 23. 28 lacę- dęm. V) [*](lacedem. GK) hodie apud inferos fortasse cenabimus.
fuit haec gens fortis, dum Lycurgi[*](lygurgi X) leges vigebant.[*](quid... 29 vigebant del. Dav. sed cf. Comm. et Plasberg, Festschr. f. Vahlen 228 (cui obl. Se. Jb. d.ph. V.29p. 99). iam Cato l. l. Leonidam in comparationem vocavit; Sen. epist. 82, 21 Catonis verba et Leonidae dictum coni. error (a)rista=te w(s e)n a=/|dou deipnh/sontes) Ciceroni ipsi aut mendo Graeci libri tribui potest. prandete pro pergite Er. )
p.270
e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians:
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis
,
in umbra igitur
inquit
pugnabimus.

viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset,

idcirco
inquit
genueram, ut esset,[*](et K1 (ut2)) qui pro patria mortem non[*](mortemon V1 morte non V e corr. GKR) dubitaret occumbere
. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum[*](cyreneum GKV) Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur,
istis, quaeso
inquit
ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine[*](homine K1 ) an sublime putescat.
[*](putrescat K2? Vrec (Val. Max. 6, 2 ext. 3) )

Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem,[*](dificilem G1K1 dificilem R) is praesertim cognitis, quae de nihil[*](nihili K) sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam[*](tum K1 ) multa diximus.

cum enim de inmortalitate[*](imm. R) animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri[*](se sepeliri V) [*](Plato Phaed. 115 c—e (libere)) vellet,

multam[*](multa V1 ) vero
inquit
operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc[*](hic K1 ) avolaturum neque mei[*](mei Bentl. (s?) me) quicquam relicturum. verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus[*](nactus KR1 e corr. Vrec natus G1 ) eris, ut tibi videbitur,[*](videtur X videbitur s o(/pws a)/n soi fi/lon h)=| (cf. We.) ) sepelito. sed, mihi crede,
p.271
nemo[*](nemo vestrŭ G1 (tum iterum scripsit nemo vestrŭ, sed ipse delevit) ) me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
praeclare is[*](is Hei. id (Socrates opponitur Diogeni) ) quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare.

durior Diogenes, et is quidem eadem[*](eadem om. X add. V2 supra id (idem add. Wolf)) sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum.[*](humatum V1 ) tum amici:

volucribusne et feris?
minime vero
inquit,
sed bacillum propter me, quo[*](quod ab K1R) abigam, ponitote.
qui poteris?
[*](enim post bac. V2 ) [*](qui p. quid p. X corr. Vrec s (cf. We.) ) illi,
non enim senties.
quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?
[*](sentiendi R1 ) praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci[*](lamsaci X) moreretur,[*](moretur GRV1 (corr. 2 ) ) quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri,
nihil necesse est
inquit,
undique enim ad inferos tantundem viae est.
totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat. in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum. Sed plena errorum sunt omnia.

trahit Hectorem[*](sqq. hęct. semper V plerumque KRG) ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur,[*](se ante ulc. add. V2 ) ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret:[*](meret GKR)

  1. Vidi/, videre quo/d me passa aege/rrume,
  2. Hecto/rem curru[*](curro GK1 ( ss. Kc) R et fort. V1 (-u in r.)) qua/driiugo rapta/rier.[*](Ennius Andr. 100)
quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius[*](fr. inc. 664j) et aliquando sapiens Achilles:
  1. Immo enimvero co/rpus Priamo re/ddidi, Hectora[*](hectora Nieberding Doug. Philol. 1905 p. 153 (necess. propter v. seq.) hectorem) a/bstuli.
non igitur Hectora[*](hectora sed a in r. V1 ) traxisti, sed corpus quod fuerat
p.272
Hectoris.

ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat:

  1. Mate/r, te appello,[*](apello K1V1 ) tu/, quae curam so/mno suspensa/m[*](suspensam s Porph. Hor. sat. 2, 3, 60 suspense) levas,
  2. Neque te/ mei miseret, su/rge et sepeli na/tum—!
haec cum pressis[*](praessisset fl. GRV (corr. rec ) pressiset K) et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati[*](humati V (in m2)) sint miseros iudicare.
prius qua/m ferae volucre/sque—
metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit.
  1. Neu re/liquias seme/sas[*](semiassi reis X (regis Vrec s) l semensas in mg. V2 semiesas siris Bentl. (sireis Haupt) semustas Va. sed cf. Apul. met. 8, 15: iacere semesa hominum corpora suisque visceribus nudatis ossibus cuncta candere ) sireis de/nudatis o/ssibus
  2. Per te/rram sanie de/libutas[*](delibutam Vrec ) foe/de divexa/rier—
[*](Pacuv. Iliona 197sqq. cf. Va. Opp. I 92 II 490) non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur.[*](tenendum ... 16 puniuntur Non. 479,27 et (inde a cum) 471,27 ) [*](poeniuntur G1K2V2 Non. in lemmate 479,27 paen. K1R pen. V1 pun. G1 e corr. Vrec Non. praeter l. l. execr. K) exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium[*](Enn. Thy. 362) Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine gravi sensu; illa inania:
  1. Ipse summis sa/xis fixus a/speris, evi/sceratus,
  2. La/tere pendens, sa/xa spargens ta/bo, sanie et sa/nguine atro—

non ipsa saxa magis sensu omni[*](omnia X a exp. V1 ) vacabunt quam ille

latere pendens
, cui se hic cruciatum censet optare. quae[*](quae V2 quam X) essent dura, si sentiret,[*](sentiret (vel sentirentur) s sentirent X sunt om. X ante sine vel post sensu add. s ) sunt nulla sine sensu. illud vero perquam inane:
p.273
  1. Ne/que sepulcrum, quo/ recipiat, ha/beat, portum co/rporis,
  2. U/bi remissa huma/na vita co/rpus requiesca/t malis.
vides, quanto haec in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.

Sed quid singulorum opiniones[*](opinionis X) animadvertam,[*](animadvertam G) nationum varios errores perspicere cum liceat? condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi; Persae etiam cera circumlitos[*](litos K1 ) condunt,[*](condiunt V2 ) ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata; in Hyrcania[*](hircania KRV) plebs publicos[*](plebs publicos V (s publi in r. Vc) plebs supplicos GKR) alit canes, optumates domesticos: nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent[*](cessent V) sepulturam. permulta alia colligit Chrysippus,[*](crysippus X fr. eth. 322 ) ut est in omni historia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio. totus igitur hic locus est contemnendus in nobis,[*](in nobis V (exp. 2 ) ) non neglegendus in nostris, ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire vivi sentiamus;[*](ita ... 23 sentiamus del. We. non recte )

quantum[*](famaeque V (ae in r. Vc)) autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intellegant nihil id[*](id ss. G1 ) ad mortuos pertinere.

Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. nemo parum diu vixit, qui virtutis[*](virtutis -utis in r. Vc ) perfectae perfecto[*](perfecto exp. V2 ) functus est munere. multa mihi ipsi ad mortem tempestiva fuerunt. quam[*](quam Dav. quae (idem error p. 274, 16 saep.) ) utinam potuissem obire! nihil

p.274
enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna[*](fortunae K2B) bella restabant. quare si ipsa ratio minus perficiat,[*](perficiet V2 ) ut mortem neglegere possimus, at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur.[*](videamus V1 ) quamquam enim[*](enim V (si et...2)) sensus abierit, tamen suis[*](suis Lb. (cf.p.253,9) summis) et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carent. etsi enim nihil habet[*](habet G(eras.n)) in se gloria cur expetatur,[*](expectatur X (c exp. in V) virtutē V ( ss. 2?)) tamen virtutem tamquam umbra sequitur.[*](sequatur V2? )