Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id

p.220
quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.[*](mandare... 5 litteris Einhart Vita Caroli praef. ) itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si aliquid oratoriae laudis[*](laudis s eras. sed a m. rec. iterur scriptum in V) nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.

Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia,[*](scientia scientiae X -a pro -ae in r. V2 ) copia, cum motus[*](cum motus H commotus GKRV sed cũ supra com V2 ) esset Isocratis[*](isocratis V2 s socratis X) rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes[*](docere s om. X post adulescentes add. decere V2 ) et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari. hanc[*](haenc R1 ) enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus,[*](del. Mur. operam inpendimus Dav. ) ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.[*](audeamus V (a in r. c)) ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures[*](cumplures G1R1 (corr. ipsi) ) mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.[*](possem V2 g possim X (cf. auderemus v. 20)) ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad id aut[*](at id X (at id sed. ex aut id aut sed. Kc)) sedens aut ambulans disputabam.

itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is[*](his G1V1H) qui audire[*](audiri X (corr. V2 l e ss. K2))

p.221
vellet dixisset, quid[*](quod K1V2 ) sibi videretur, tum ego contra dicerem. haec est enim, ut scis, vetus et[*](et om. V1 add. 2 ) Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. nam ita facillime, quid veri simillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.[*](Philosophia ... 221, 7 narretur H (27 fieri 220, 5 litteris et 220,13 adulescentes 220, 18 dicere bis)) ergo[*](ergo et primam lit- teram verbi malum om. R1V1 spatio rubicatori relicto; ergo add. Ral. m ergo et m Vc ita nasce- in r. V1 nascatur corr. Vc ) ita nascetur exordium:

Malum[*](ergo et primam lit- teram verbi malum om. R1V1 spatio rubicatori relicto; ergo add. Ral. m ergo et m Vc ita nasce- in r. V1 nascatur corr. Vc ) mihi videtur esse mors.

Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est?

Utrisque.

Est miserum igitur, quoniam malum.

Certe.

Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur,[*](morirentur K1 ) et i, quibus eventurum est, miseri.

Mihi ita videtur.

Nemo ergo non miser.

Prorsus nemo.

Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes—moriendum est enim omnibus—, esset tamen[*](tam V1 add. 2 ) miseriae finis in morte. quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros[*](necesse enim est m. K1 sed est erasnm ) esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.

Ita prorsus existimo.

Dic quaeso:

num[*](nunc ex. num K1 ) te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti[*](coycti R1 ) fremitus, travectio[*](traiectio ex trav. K1 ) [*](transv. Vc mg. ('al trans') g Trag. inc.111 ) Acherontis,

mento summam aquam[*](aquam trisyll. cf. Lachm. ad Lucr. 6, 552 ) [*](quam Nonii L 1 A A ) attingens[*](amnem Bue. adtinget (vel -it) senextus Nonii L 1 A A ) enectus siti
Tantalus?[*](summam... tantalus Non. 401,29 ) [*](enectus ... Tantalus Prisc, GL 2, 470, 18 ) [*](tantulus X (corr. K2) Nonii et Prisciani pars ) tum
p.222
illud, quod
Sisyphus[*](sisyphius X (sed 2. eras. in V. sis. K1 aut c) Nonii pars ) versat[*](versus? cf. Marx ad Lucil. 1375) saxum sudans nitendo neque proficit hilum?
[*](tum ... hlium Non. 121,4; 353, 8. ) fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te L. Crassus defendet[*](defendet om. RK1 (add. 2)) nec M. Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen;[*](demostenen K) tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda.[*](dicenda causa K) haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.

Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?

An tu[*](ante G1 ) haec non[*](an tu an non (2. an in r.) V1? ) credis?

Minime vero.

Male hercule narras.

Cur? quaeso.

Quia disertus[*](dissertus KR1 ) esse possem, si contra ista dicerem.

Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?[*](aut convincere Non. 375, 29 )

Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium[*](dissenentium G1 (dissonantium corr. G1?) RV1 (corr. ipse?) diserentium K) philosophorum.

Inepte sane. quis enim est[*](est om. K1, add. c ) tam excors, quem ista moveant?[*](commoveant V2 )

Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.

Ita prorsus[*](prossus G) existimo.

Ubi sunt[*](Inde ab ubi - 223, 24 iam sunt multa in K madore corrupta ) ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt.

p.223

Ego vero nusquam esse illos puto.

Igitur ne esse quidem?

Prorsus isto modo, et tamen miseros[*](miseros cf. Serv. Aen. 4, 20 ) ob id ipsum quidem,[*](quidem om. K) quia nulli sint.

Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.

Quid[*](qui We. ) tandem?

Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.

Non sum ita hebes, ut istud dicam.

Quid dicis igitur?

Miserum esse verbi causa M.[*](M. V2 s om. X) Crassum, qui illas fortunas morte[*](morti V1 demiserit ut v. K) dimiserit, miserum Cn.[*](CN. R Gn. vel gn. GV (in K evanidum)) Pompeium, qui tanta gloria sit[*](sit om. V1, unde Vc orbatus sit) orbatus,[*](tanta dignitate tanta gl. Vc ) omnis denique miseros,[*](miseros V (exp.2?) ) qui hac luce careant.

Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne[*](nelongius verbum habuisse vid. K) miseri quidem sunt.

Non dico fortasse etiam,[*](etiam exp. Vvet ) quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.

Quid?

miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore[*](similiore K1R1 ) memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.[*](quid K (add.2 aut c) recordere s recordare X)

Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.[*](m. sint Vc )

p.224

Esse ergo eos dicis.

Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.

Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo[*]( ñ modo2 ) miserum, sed omnino[*](omi m K) quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini[*](catilini G) Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas[*](putas vocas Krec ) illos?

Quoniam me verbo premis,[*](premis s. v. add. Kc ) posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.[*](sint V)

Non dicis igitur:

miser est M. Crassus
[*](miser e mori crassus K m. rec. quae ductus evanidos restituit ), sed tantum:
miser M. Crassus
?

Ita plane.

Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne[*](ne ex non Rc ) imbutus quidem es?

in primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum[*](pronuntiatum eqs. Gell. 16, 8, 8 (Hier. adv. Rufin. 1, 486) ) (sic[*](sic ex si Vc ) enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem a)ci/wma [*](aIlwma R aciwML V, sed praeter 1. a omnia i. r. Vc azioma K aziwma G1 ), utar post alio, si invenero[*](aliosiinv. V (dist. 2?) alios et inv. GKR) melius) —id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. cum igitur dicis:

miser M. Crassus
, aut hoc dicis:
miser est Crassus
, ut possit iudicari, verum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino.

Age, iam concedo non[*](eos s. non add. V2 sunt V) esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne[*](ne s. v. K1 ) miseros quidem esse posse. quid?[*](quid ecce K ante ecce adscr. m (= magister) K2, post esse d (disc.) Kree ) qui vivimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum?

p.225

Ecquid[*](ecqui X(W?)) ergo intellegis, quantum mali de humana condicione deieceris?

Quonam modo?

Quia, si mors[*](mors Vc mori X1 (V1)) etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita;[*](in vita del. Bai., sed vita hic non opponitur mortis tempori. ) nunc video calcem, ad quam cum sit decursum, nihil sit praeterea extimescendum. sed tu mihi videris Epicharmi,[*](epicarmi G1 (corr.1)K) acuti nec insulsi[*](insulsi insul in r. Vc ) hominis ut Siculi, sententiam sequi.

Quam? non enim novi.

Dicam, si potero, Latine. scis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere quam in Graeco Latine.

Et recte quidem. sed quae tandem est Epicharmi[*](epicarmi GRV1 (corr. 2 ) ) ista sententia?

  1. E/mori nolo/,[*](Epich. fr. 247) sed me esse mo/rtuum nihil[*](nihili edd. vett. ) ae/stimo.

Iam adgnosco[*](adgnosco RV (sed d erasum) adn. G1 agn. K) Graecum.[*](graeco G1 gradum ex graecum V2? sed Man. et) sed quoniam coëgisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse miserum putem.

Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior.[*](sed ego maiora molior add. Vc (sed maiora molior vel sed getiam maiora molior s) om. X)

Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tandem ista maiora?

Quia, quoniam post mortem mali nihil est,[*](nihil est add. K2V2 om. X) ne mors quidem[*](ne quidem mors K) est malum, cui proxumum[*](proximum KV) tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem[*](nequidem moriendum K) esse malum est; id[*](id estK2 s ) [*](idem R idẽ GK1V) est enim perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur.

p.226

Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt ea, quae dicis te maiora moliri?

Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem.

Non postulo id quidem,[*](quidem id K) aveo[*](abeo V1 habeo V2GKR aveo s ) tamen audire. ut enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo.

Quid, si te rogavero[*](siero- gavero V1 (corr. c ) K1 hoc loco pauciora habuit, evanidas litteras m. rec. sic fere restituit: rqiero) aliquid?

nonne respondebis?

Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges.[*](nonroges V)

Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et[*](quiet V) percipi ea posse dicunt et se[*](etse V) sapientis[*](sapientes V2 ) esse profitentur.

Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus.

Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent[*](putent s (cf. censeant) putant X (varietatem modorum def. Gaffiot, Le subjonc- tif de subordination Paris 1906 p. 52) ) esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent,[*](cessent V1 ) alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor

p.227
ipsum animus[*](aut ubi... 227.1 animus in mg. G1 aut unde... dicuntur Non. 66,5 ) videtur, ex quo excordes, vecordes[*](vec. HM vaec. VG1 (sed a 1)R1 (sed a1?) Nonii codd. pr. F H vęc. K) concordesque[*](vecordes excordes concordes H signis transponendi non satis dilucidis additis ) dicuntur[*](quid igitur sit animus... est. nam animus ab ani- ma dictus est (227, 12). aliis ... 227, 2 dicuntur H) et Nasica ille prudens bis consul
Corculum
et
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus
.[*](Ennius ann. 331) Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi[*](animi om. K1, post princip. add. c ) principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum,

sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri— declarat nomen:[*](ut fere nostri declarant nomen. nam W corr. Dav. declarant nomina Sey. ) nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni[*](Zeno fr. 134.) Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo[*](multo Bentl. multi cf. Lact. inst. 7, 13, 9 opif. 16, 13 ) ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae a(rmoni/a [*](armonia W cf. I 24.41 ) dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates[*](Xen. fr. 67) animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,[*](ull in r. Vc ullum s ) numerum[*](verum X cf. ac. 2,124 ) dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,[*](animam X (sed usupra a V1?)) cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere[*](separare X in parere corr. Vc (e priore loco iterum ss. V3)) voluit, iram et

p.228
cupiditatem, quas[*](quas-cupiditatem om. H) locis disclusit:[*](disclusit om. X add. V2Rrec s (suis add. s) cf. I,80 Pr. 32 ) iram in pectore, cupiditatem supter[*](subter RHK1 (l sup ss. K2) collocavit V2 ) praecordia locavit.[*](Plato ... 228, 2 locavit H)

Dicaearchus[*](dice archus KRV) [*](dicaearcus | G1 ) autem in eo sermone, quem Corinthi[*](chorinthi GK) habitum tribus libris exponit, doctorum[*](dictorum X, corr. in KV) hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem[*](pherecraten G pthiotam X (pth. G phiot. K)) quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,[*](animum omnino K) et hoc esse nomen totum inane, frustraque[*](et post frustraque add. V1? vix recte ) animalia et animantis[*](animantes V2 ) appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter[*](aequabiliter V (exp. m. vet.) ) esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.

Aristoteles, longe omnibus—Platonem semper excipio—praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur,[*](orirentur Hs ) quintam quandam naturam censet esse,[*](esse esset GR1 e corr. ) e qua[*](equa G1 (in mg. de) K1 (equae K2 ut v.) R) [*](essequa V (quae V2)) sit mens; cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa alia[*](alia X exp. Vvet, cf. 247,14 ) meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et[*](et om. H) similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo[*](nullo numero H) putat; quintum genus[*](genus om. H) adhibet vacans nomine et sic[*](sic exp. Vvet ) ipsum

p.229
animum e)ndele/xeian [*](endelecheian GKVH, sed in R inter e et a graecum com- pendium diphthongi ei () scriptum est ) appellat[*](appellant G1V1 ) novo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem.

Nisi quae me forte fugiunt,[*](fugiunt (exp. m. vet.) V) haec[*](hae Vrec s ) sunt fere[*](omnium post fere add. V2 ) de animo sententiae.[*](Aristoteles cum quattuor ... 229, 3 de animo sentiae H) Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum[*](animum V (ss. c)) concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.[*](nihil... eorum t. conficiat Non. 269,12 )

Harum sententiarum quae vera sit, deus aliqui[*](aliquis Vrec s ) viderit;[*](harum ... viderit Lact. inst. 7,8, 9 (postquam breviter ad § 18—22 respexit) ) quae veri simillima, magna quaestio est.[*](harum ... 9 quaestio est H) utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?

Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus,[*](possimus K2 ) id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.

Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.

nam si cor[*](cor s. G) aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;[*](corpore Vc s tempore X) si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,[*](harmonia GKR arm.V arm. H) dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse?[*](efficiet ... 25 dicit esse H) his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis

p.230
autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.

Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.

Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? evolve diligenter eius eum librum, qui est de animo:[*](anima ex -o Vc? ) amplius quod desideres nihil erit.

Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate[*](imm. GR) animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.

Quid?

hoc dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire?

Do vero.

Quid,[*](quod K1 (corr. 2 )R) si maneant?

Beatos[*](beatas V) esse concedo.

Sin intereant?

Non esse miseros, quoniam ne sint quidem; iam[*](iam cf. p. 225,21 ac. 2, 109 al. (Mue) ) istuc coacti a te paulo ante concessimus.

Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri dicis? quae aut beatos nos efficiet animis manentibus aut non miseros sensu carentis.[*](carentes V2 )