de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur?

Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis ea[*](ea NV eas R illa BE) tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata,[*](add. Lamb.) praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis[*](rectionis Mdv. rectiones BERN rectores V) genera, status, mutationes, leges etiam et[*](leges etiam et ERN leges et etiam B et etiam leges et V) instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento[*](maximo ornamento RV maximo e ornamento B maximo cornamento E maxime (e ex corr. m. alt.) ornamento N) est, et qua te audimus[*](audivimus RV) valere plurimum,[*](et qua te ... plurimum om. N) quantum tibi ex monumentis[*](monimentis RV) nostris addidisses!
Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris responderes?

Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi,

p.148
ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi.

Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum[*](cum BN tum ERV) acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque tamen pluris[*](pluris N2 plures) quam illis videtur, qui illud non dubitant[*](del. Gz.) bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint,[*](crediderunt RNV) eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus

multis modis
esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo,

exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo,[*](seligendo edd. se legendo) non quo beatior ea[*](ea V ex) vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.

Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse[*](esse om. BE) miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines[*](add. Se.) sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam[*](illam perfectam BE) sapientiam essent consecuti.

atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.[*](proferebas p. 107, 23 sqq. ) quis enim ignorat, si plures

p.149
ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam[*](aquam iam BE) adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi[*](dispecturi NV despecturi) sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum[*](caecum ceco R) animo ac[*](ac RNV et BE) Phalarim fuisse?

ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,[*](dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE) ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes[*](hebes NV habes BER) acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;[*](senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V) hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.[*](censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE) Gracchum patrem non beatiorem fuisse[*]('Aldus primus addidisse videtur' Mdv.) quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.

conferam avum[*](avum BE autem avum N avū aut R avum autem V) tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui

p.150
illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in[*](in E om. BRNV) iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.

vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo[*](at quo RN2a quo N2 ad quod BEV) utantur[*](utantur Lamb. utuntur BENV uta|entur (tertia litt. utrum a an u sit discerni nequit) R) homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere[*](summa ecrescere BE summa crescere R) possunt, earum etiam contrariorum[*](summae ... contrariorum om. N) [*](contrariorum Lamb. contrariarum BEV contrarium R) summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum[*](del. Lamb.) bonum dicitis, ecquaenam possit fieri[*](fieri possit BE) accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere.

itaque[*](itaque atque BE) rursus[*](rursus cod. Glogav. usus BERN1V usi N2 ) eadem ratione, qua sum paulo ante[*](paulo antep. 144,5-14) usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens[*](id consequens (d ex corr. alt. m.) N inconsequens BER consequens V) sit, non posse esse verum.

Quae est igitur causa istarum angustiarum?[*](illarum BE) gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum

p.151
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae',[*](fallaciloquae P. Man. fallaci loquele BE facili loquele RN fa- cili al' fallaci loquele V fallaciloquentiae Non. p. 113 ) ut ait Accius,[*](accius BRN actius E acrius V)
malitiae
natae sunt.

quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu[*](dilectu RV delectu N delecto BE) omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus[*](add. Mdv.) sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his[*](his istis BE) angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.

Quid Zeno? Portenta haec[*](haec om. BE) esse dicit,[*](dicis BE) neque ea ratione ullo modo posse vivi; se[*](se Mdv. sed) dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. idem adhuc;

audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—At[*](At N2 ac) modo dixeras nihil in istis[*](istis his V) rebus[*](rebus om. BE) esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.

p.152

Quis istud, quaeso,[*](quaeso Man., Lamb.; quasi) nesciebat? verum audiamus.— Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na, Latine autem producta—sed praeposita[*](proposita RNV) aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet,[*](si libet BE, N (libet ab alt. m. in ras.); si lilibet R scilicet V) reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala.

Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere,[*](concinere C. F. W. Mue. consistere) re[*](re N2 om. BERN1V) dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?[*](discrepare BE disceptare) cur igitur, cum de re conveniat, non malumus[*](malimus NV) usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra[*](perpessu et contra perpessi contra BE) naturam esse quam si malum dixero.

Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco[*](loco modo BE) Stoicos irridebat:

Quid enim?
aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae
p.153
rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere[*](magno opere N) expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,[*](disputabat R2N2 disputabant) et, quae bona negarentur ab eo esse[*](ab eo esse BERNV) et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a[*](a om. RNV) nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt.

Nam ex eisdem verborum praestrigiis[*](praestrigiis BEN praestigiis) et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, stultos omnia contraria,[*](add. hoc loco Mdv., post contraria Morel. ) quos etiam insanos esse vultis. haec para/doca illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,[*](Jocabor N locabor RB locabar E letabor V) ut isdem his de[*](his de edd. is de ER) [*](ijs de V de B om. N) rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria.

—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi[*](nisi Se. si) nulla earum non ita contenta[*](add. Se.) nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio

p.154
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.

Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil[*](nil om. R) pertinere! itaque aurum paleamne[*](paleamne V paleam ne RN paleamve BE) portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique[*](qui cuique cuicumque Mdv. ) artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem modo paria[*](quidem modo paria Lamb. modo paria quidem) peccata sunt.

Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua[*](qua BE quam) illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut

maiora sint aut minora! Itaque—iam enim concludatur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum

p.155
accommodatarum[*](accomodatarum N2V accomodarum RN1 accommodare BE) a natura profectam? ita cum[*](add. P. Man.) ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus.

quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus;

verum hoc idem[*](idem quidem NV) saepe faciamus.[*](faciamus sepe BE)

Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi[*](nisi cod. Glogau., P. Man. ni BEN in R vi V) quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari.

Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus.

Quae cum essent dicta, discessimus.